- TABRACA
- TABRACAquae TABRACIA Plinio, l. 5. c. 3. Tabratha Stephano, Thabraca Ptolemaeo, vulgo Tabarca, colonia et urbs olim Episcopalis Africae maritima, cum insula vicina cognomine, inter Hipponem 2.d Occasum et Uticam ad Ortum quasi 100. m. p. coralii piscatione dives. Baudrando urbs Episcopalis fuit Africae propriae in ora maris Mediterranei nunc oppidul. tenue, cum portu capaci, in regno Algerii, et provinc. Constantina. Insula autem Tabarca pertinet ad Lomellinos, nobiles Genuenses; estque satis parva, contra Tabracae portum, 50. mill. pass. ab Hippone in Ortum 90. ab Utica. Claudian. Prolog. l. 2. in Eutrop. v. 71.Inclita captivo memoratur Tabraca Mauro.Silius, l. 3. v. 256.Tabracatum Tyrium vulgus, Sarranaque Leptis.Iuvenalis, Sat. 10. v. 194.Quales, umbriferos ubi pandit Tabraca saltus,In vetula scalpit iam mater simia buccâ.Ad quae verba vetus Scholiastes: Opacas silvas esse in Africâ Poeta dicit in regione Tabracenâ. Nempe Gap desc: Hebrew Syris est libri folium, et Arabibus etiam arboris: unde thauric, φύλλωσις, φύλλωφορία Itaque Thaurica est Φυλλοῦς, cuius nominis in Thessalia fuit oppidum, Stephano et Strabone testibus. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.